Et elevatis oculis in discipulos, docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum coelorum, etc.. Hunc sermonem Matthaeus, et Lucas varie narrant. Ob hoc quidam tradunt Dominum prius eum fecisse discipulis in supercilio montis sedendo, post in latere montis communiter discipulis, et turbis stando. Alii vero tradunt nonnisi unum sermonem factum communiter discipulis et turbis. Quod autem horum verum sit, non multum interest nos scire, sicut nec scire interest, an mons in quo haec facta sunt fuerit Thabor, an alius mons in Galilaea. Sermonem quidem hunc a Domino ad discipulos factum, legimus in Matthaeo et Luca tantum.